Iacobus Bond

Article on other languages:

del.icio.us del.icio.us
Digg Digg
Furl Furl
Reddit Reddit
Rojo Rojo
Add to OnlyWire

Iacobus Bond (Anglice: James Bond) est persona ficticia fabularum scriptoris Anglici Ioannis Fleming (19081964), accurate Fleming duodecim libros et novem libellos de rebus gestis Iacobi Bond scripsit. Iacobus Bond in his libris speculator maiestatis Britannicae regiae vir audacissimus, pericula neglegens, rerum bellicarum peritus, feminas pulchras amans fingitur.

Viri scelesti, impii, nefarii rerum potituri a Iacobo ipso de medio tolluntur antequam orbem terrarum in discrimen adducere et totas gentes aut civitates interficere possunt.

Iacobus in maxima pericula se offerens semper vincit. Virgines pulcherrimae ei praemia illarum rerum gestarum offeruntur.

Adhuc complures pelliculae kinematographicae de rebus gestis Iacobi Bond factae sunt. A spectatoribus rerum gestarum Iacobi peritis valde diliguntur eae pelliculae quae pristina aetate factae erant sicut A Russia cum amore et Digitus aureus.

Pelliculae

  • Doctor Negans (Anglice et Germanice: Doctor No), anno 1962
  • A Russia cum amore (Anglice: From Russia with Love), anno 1963
  • Digitus aureus (Anglice et Germanice: Goldfinger), anno 1964
  • Globus tonitrus (Anglice: Thunderball), anno 1965
  • Non vivis plus quam bis (Anglice: You Only Live Twice), anno 1967
  • Prospectus in necationem (Anglice: A View to a Kill), anno 1985

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iacobum Bond spectant.
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

This article is from Wikipedia. All text is available under the terms of the GNU Free Documentation License.